- CATHOLICA
- I.CATHOLICAin Symbolo dicitur Ecclesia, Graece Καθολικὴ, h. e. Universalis; Tum quatenus ea universam Dei familiam, sive olim, sive nunc, in terris peregrinantem, perque omnia Mundi tempora ac spatia diffusam unô ambitu comprehendit; tum in specie; quatenus Ecclesiam N. T. pariter in terris militantem denotat. Haec enim vere universalis et una est, nulli amplius loco aut populo affixa, ut olim; non in familiis Patriarcharum dedicata, non in sacra Iudaeorum gente collocata, non aliis denique genti elocata, ac velut in servititum tradita, verum totô, qua patet, Orbe iam sparsa, manet ipsa communis omnium fidelium mater; quos eôdem lacte nutritos, eôdem sinu fovet, atque eandem in spem educatos, eiusdem civitatis cives facit, mundumque hunc tandem universum commune veluti Templum Dei reddit. Sed et Veteres cuivis Ecclesiae particulari orthodoxae, Catholicae elogium tribuerunt, verum ratione Fidel Catholicae, quam profitebatur; adeoque per tralationem. Hodieque idem nomen servat Aedes quaedam sacra Messanae in Sicilia, cuius Protopapas non parum a Clero Metropolitanae Ecclesiae honoratur, et ab illo, die Pentecostes, ad eam Aedem deducitur, ubi Graecô ritu sollennes Vesperas celebrat. Quae honoris demonstratio Clericis illis Graecis ideo exhibetur, quod, cum Sicilia adhuc sub Graeco Imperio esset, Ecclesia illa cum Latina unita permansit, in articulo Catholico, de processione Spiritus S. a Patre et Filio, uti legimus apud Macros Fratres in voce Protopapas. Aliam notionem vocis habes infra, ubi de veterum Oratoriis.II.CATHOLICAvicus Ramandiolae, in ditione Pontificis medius fere inter Arminium et Pisaurum, in colle, et in ora maris Adriatici, tabernis tantum constans et turri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.